198. Cantus Missae: Credo

Credo in unum Deum,
Patrem omnipoténtem, factórem caeli et terrae,
visibílium ómnium et invisibílium.
Et in unum Dóminum Jesum Christum,
Filium Dei Unigénitum.
Et ex Patre natum ante ómnia saécula.
Deum de Deo, lumen de lúmine,
Deum verum de Deo vero.
Génitum, non factum,
consubstantiálem Patri:
per quem ómnia facta sunt.
Qui propter nos hómines
et propter nostrum salútem descéndit de caelis.
Et incarnátus est de Spíritu Sancto ex Maria Vírgine,
et homo factus est.
Crucifixus étiam pro nobis
sub Póntio Piláto, passus et sepúltus est.
Et resurréxit tértia die, secúndum Scripturas.
Et ascéndit in caelum, sedet ad déxteram Patris.
Et íterum ventúrus est cum glória,
judicáre vivos et mórtuos,
cujus regni non erit finis.
Et in Spíritum Sanctum, Dóminum et vivificántem:
qui ex Patre Filióque procédit.
Qui cum Patre et Fílio simul adorátur et conglorificátur:
qui locútus est per prophétas.
Et unam, sanctam, cathólicam et apostolicam Ecclésiam.
Confíteor unum baptisma in remissiónem peccatórum.
Et exspécto resurrectionem mortuórum.
Et vitam ventúri saéculi. Amen.

Text Information
First Line: Credo in unum Deum
Title: Cantus Missae: Credo
Language: English
Publication Date: 2012
Notes: Liturgy of the Word
Tune Information
Name: [Credo in unum Deum]
Acc.: Richard Proulx
Key: D Major
Copyright: acc. © 1995, GIA Publications, Inc.



Suggestions or corrections? Contact us